cornaja panna Niasviza
ненастоящая еврейка. это я.
Fraxinum rogaveram: Ubi est carissima?
Non respondit fraxinus, movens capite…
Populum rogaveram: Ubi est carissima?
Populus velavit me flavis foliis.

Autumnum rogaveram: Ubi est carissima?
Autumnus respondit mi imbre maximo.
Pluviam rogaveram: Ubi est carissima?
Flevit diu pluvia ad mea limina.

Lunam rogitaveram: Ubi est carissima? -
Latuit in nubilo, non respondit mi.
Nubem rogitaveram: Ubi est carissima? -
In caelesti caerula liquefacta est.

Unice amice mi, ubi est carissima?
Dic mi, ubi latuit, scisne, ubi est?
Et amicus intimus dixit sine fraude:
Quae tibi carissima et amica fuerat
Mihi ex hoc tempore uxor facta est.

Fraxinum rogaveram…
Populum rogaveram…
Autumnum rogaveram…

@темы: стихи, иностранные